- ZYGAENA
- I.ZYGAENAGraece ζύγαινα, Latinie Libella, e cetaceorum genere serpens vectis dicitur Esaiae, c. 27. v. 1. quod caput eius vectis instar transversum sit, uti iugum, quod transversum boum collis imponitur, aut transversum librile, ex quo lances dependent, unde Graecum nomen a ζυγὸς. Utrumque enim monstrosâ capitis formâ refert, quod neque rotundum, neque rostratum, neque fastigiatum, neque in latera compressum, quale in piscibus reliquis esse solet, sed (quod ei peculiare) in latera extensum atque transversum est. Quam ob causam Gaza libellam vertit, Italorumque alii balista. alii pisce martello vocant, ut quae balistae sit et malleo non absimilis. Neque alio referendum quod Zygaenam indigitant Massilienses barretellam et peis iouziou, h.e. piscem Iudaeum, a birreto, seu quadrato petaso, quô usi olim Iudaei Avenionenses. Coeterum immane pisci robur, quô inter ceraceos pisces eminet, uti docet Oppianus, Halieutic. l. 1. et l. 5. Vide quoque Aelian. Histor. l. 9. c. 49. Basilium Hexaem. Homil. 7. Rondelerium, Salvianum, Alios. Ei formâ plane similis est panapana, piscis in Brasilia fluviatilis, sed mole minor, de quo vide eundem Rondeletium, Bellonium, Aldrovandum, Ioh. de Leri, Itin. c. 12. Ioannem Laetium, Americae l. 15. c. 14. etc. Sed et insigne aliquod huius nominis sidus apud Syros fuisse olim, colligit ex Hiobi c. 26. v. 13. Sam. Bochartus, qui plura de hoc pisce exhibet, Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 13. ubi et iconem eius habes: adde Voss. de Idolol. l. 4. c. 28.II.ZYGAENAPtol. Vide Zygena.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.